
Vatican Radio News in Latin 06.08.2022
mekdiyee
Description
Deutsche Übersetzung, siehe unten! «HEBDOMADA PAPAE» Notitiae Vaticanae Latine redditae diei sexti mensis Iulii anno bismillesimo vicesimo secundo (TITOLI) Ex Cánada Póntifex: congruéntia est reperiénda inter res, quae nunc sunt et quae praeteriérunt. Francíscus fragrórem mémorat in portu Beryténsi: «Véritas ne ábdite láteat». Salútat Póntifex párvulos Círculi Aestívi Vaticáni. Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus núntios Latína língua prolátos dicit Márius Galgano. (SERVIZI) In Audiéntia Generáli várias «peregrinatiónis paenitentiális» statiónes revocávit Francíscus Papa, a die vicésimo quarto ad tricésimum diem mensis Iúlii una cum indígenis emetítas, quae «memória, reconciliatióne ac sanatióne» noténtur, unde «Ecclésiae spes manat». Recordátus est «quasi álapas» dolórem senum Se animadvertísse, qui líberos amisérunt propter «óperam assimilatiónis», sed «vultus noster erat ponéndus pro erróribus nostris, peccátis nostris». Lóquitur Monia Parente. Omnes praecípuas statiónes Papa recénset itíneris apostólici, ab Edmuntópoli Quebécum usque ad óppidum Iqaluítum, atque mémorat Se confirmásse illíus Natiónis potestátibus, primóribus indígenis atque legatórum coétui «actuósam» Sanctae Sedis localiúmque Ecclesiárum voluntátem «primigénias cultúras promovéndi per
Uploader
Episodes
Vatican Radio News in Latin 06.08.2022
mekdiyee