
Vatican Radio News in Latin 16.07.2022
mekdiyee
Описание
Deutsche Übersetzung, siehe unten! “HEBDÓMADA PAPAE” Notítiae Vaticánae Latíne rédditae Die décimo sexto mensis Iúlii anno bismillésimo vicésimo secúndo (TÍTULI) Haec Pontíficis: Caeli status discrimínibus subveníre debémus, emissiónes minuéntes. Ex Epíscopis Graeco-Cathólicis Papa petit ut Ucraínae gentes consoléntur earúmque ánimum attóllant. In Dicastério pro Episcopis Summus Póntifex tres mulíeres nóminat. Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus dicit Márius Galgano et felíciter vobis audiéntibus núntios Latína lingua prolátos. (NOTÍTIAE PRAECÍPUAE) Quod terrárum orbis genus nobis futurísque homínibus vólumus? Haec est máxima percontátio quae in Francísci Papae inest sermóne ad partícipes Conferéntiae, quam Pontifícia Académia Scientiárum instítuit, in Civitáte Vaticána tértio décimo et quarto décimo diébus mensis Iúlii, cuius arguméntum: “Resiliéndi vis personárum et oecosystémata in condiciónibus caeli status afflícti”. Lóquitur Olga Sakun. Hoc in documénto illud elátius éxprimit Póntifex: “Quod caelus status mutátur, hoc est factum haud leve, quod apud societátis márgines iam non manet”. Atque praecípuum obtínuit locum, cum humánam famíliam contíngeret, “páuperes in primis et eos qui in mundi oeconómicis fínibus vivunt”. Postquam quaedam bíblica praecépta memorávit, Francíscus plane argumentátur nostram commúnem Dom
Загрузчик
Эпизоды
Vatican Radio News in Latin 16.07.2022
mekdiyee