
Vatican Radio News in Latin 06.05.2023
mekdiyee
Deskripsi
Die deutsche Übersetzung finden Sie unten! HEBDOMADA PAPAE Notitiae Vaticanae Latine redditae Die sexto mensis Maii anno bismillesimo vicesimo tertio TITULI Senténtia «Christus futúrum nostrum est» comitátus, Francíscus Papa quadragésimum apostólicum iter in Hungáriam suscépit, a die duodetricésimo ad diem tricésimum mensis Aprílis peráctum. In núntio televisífico cum mensis Máii precatiónis propósito, cohortátur Póntifex ad orándum omnes ecclesiáles Motus, qui útique sunt Ecclésiae divítiae. Sub finem Audiéntiae Generális fériae quartae, Francíscus Papa metropolítam Antónium Volokolamsk salutávit, Praésidem Offícii pro ecclesiásticis necessitátibus éxternis Patriarchátus Moscuénsis. Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus núntios Latína lingua prolátos addit Philíppus Herrera-Espaliat. NOTITIA 1 Pleníssimi fuérunt tres dies occúrsuum ac precatiónis, quibus Francíscus Papa in Hungária commorátus est, quae Nátio ipsíus recépit quadragésimum primum apostólicum iter. Álacrem Ecclésiam convénit Francíscus, quamquam eam huius témporis doctrínae políticae fúnditus minántur. Audiámus Móniam Parente. A die duodetricésimo ad diem tricésimum mensis Aprílis Budapéstini, Hungáriae urbis cápitis, Pontifex versátus est, tum civílem societátem, tum communitátem cathólicam conventúrus. Die quo illuc pervénerat, pérdiu locútus est Francíscus cum Nat
Pengunggah
Episode
Vatican Radio News in Latin 06.05.2023
mekdiyee